monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 9
Reddat tibi pensum quotidie de Scripturarum floribus carptum. Discat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim Latina eruditio: quae si non ab initio os tenerum composuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur, et externis vitiis sermo patrius sordidatur. Te habeat magistram, te rudis imitetur infantia. Nihil in te, et patre suo videat, quod si fecerit, peccet. Mementote vos parentes virginis, et magis eam exemplis doceri posse, quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilium et crocum pestilens aura corrumpit. Nunquam absque te procedat in publicum. Basilicas Martyrum et Ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus arrideat Vigiliarum dies et solemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transverso quidem ungue a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quidquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes, non compta atque formasa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur; sed gravis, pallens, sordidata. subtristis. Praeponatur ei probae fidei, et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat, et assuescat exemplo ad orationes et Psalmos nocte consurgere; mane hymnos canere, Tertia, Sexta, Nona hora stare in acie quasi bellatricem Christi, accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur.